OPPOPA vel UPPUPA

OPPOPA vel UPPUPA
OPPOPA, vel UPPUPA
Graece ὄρυξ, instrumentum fossorium acutum, quô terra eruitur et lapides fodiuntur; cuiususus in lapidicinis apud Plautum, in Captiveis, Actu 5. sc. 4. v. 7. ubi de servo in lapidicinas dato.
Nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monedulae,
Aut anates, aut coturnices dantur, quî cum lusitent,
Itidem haec mihi advenienti upupa, qui me delectet, data est.
Ubi upupa non est malleus, ut quidam sunt interpretati, sed Ο῎ρυξ, ut optime Glossarii auctor exponit; non eâ quidem plane formâ, nec idem instrumentum cum ama: nam haec ad terram fediendam et latior, illa ad eruendos lapides et acuta, nec male referens upupae caput cum rostro, unde quoque nomen. Hesychius Ο῎ρυγα exponit, λαοξοϊκὸν σκεῦος ἢ σκαφίου εἶδος, instrumentum scil. ferreum acutum, quô lapides primô rudimentô punguntur, priusquam poliantur. Subulas quoque Latini appellôrunt, unde subulis impoliti lapides, apud auctores de limitibus. Nam subulis signati et compuncti adhuc sunt impoliti. Atque hinc Subulo Latine fera, quae Graecis ὄρυξ; cuius caput cum unico cornu quasi subulâ, non male referat illius, quoddiximus, ferramenti formarn. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 27. et Salmas. ad Solin. p. 223.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”